HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LIX: De altari holocaustorum

#Exod. XXVII

Praecepit quoque Dominus fieri altare de lignis setim. Altare hoc dicebatur holocausti, vel holocaustorum, vel holocaustomatum, et posset dici sacrificiorum, sed a digniori nomen accepit. Erat autem in longitudine, et latitudine quinque cubitorum scilicet quadrum, et altitudine trium, cui, tanquam nimis alto, ad horam ministrationis aliquid apponebatur, in quo staret minister, quod, impleta ministratione, tollebatur. Altare enim gradus habere alibi prohibetur. Erat enim concavum instar arcae sine operimento, parietes lignei, sed operti erant aere intus, et extra, licet uri non possent, sicut nec antiton, vel lignum Paradisi quodlibet, quod urendo fit mundius; area ejus, sive arula aerea erat, tanquam fundus arcae super quam fiebat ignis, qui per fenestram, quae erat in latere orientali imponebatur. In quatuor angulis superioribus erant extra quatuor recurva cornua, in quibus quatuor catenae annulis inserebantur, de quibus dependens craticula aerea, in modum retis facta, usque ad medium altaris intus descendebat, super quam cremanda in odorem Domino ponebantur, quae ignis per circulos craticulae ascendens de arula consumebat. Circa angulos vero inferiores quatuor erant annuli aerei, in quibus vectes imponebantur de lignis setim operti aere ad portandum altare. De hoc tamen altari, et craticula ejus ambiguitas est, non solum inter nos, verum etiam inter Hebraeos, praecipue cum Hebraica veritas a nostra translatione nil discrepare videatur. Nos quidem sic habemus: Facies craticulam in modum retis aeneam, per cujus quatuor angulos erunt annuli aenei, quos pones subter arulam altaris, eritque craticula usque ad altaris medium. Hebraeus vero sic habet. Facies ei michar, id est craticulam, fracturam retis aenei, et super rete quatuor annulos aeneos, et dabis illam fundum arae de subtus, eritque rete usque ad altaris medium. Josephus autem sic: Cui suberat craticula in modum retiaculorum facta. Suscipiebat enim terra ignem, qui de craticula ferebatur; quia bases non erant ei subjectae. Cassiodorus tamen senator in pictura, quam fecit, cujus in Expositione psalmorum meminit, quatuor pedes in utroque altari fecit. Proinde videtur quibusdam non superponi craticulae carnes assandas, sed fuisse quasi vas quoddam in quo sederet altare, cujus parietum altitudo altare ambiens, usque ad medium altaris elevata esset, in cujus angulis sursum quatuor annuli pendebant, per quos vectibus insertis, altare ipsi insidens, portaretur. Altare enim non legitur alios annulos habuisse. Sed utrum separatum esset hoc vas reticulatum ab altari, ita ut amoveri posset altare ab eo cum vellent, et super imponi, an de ipso altari opere fusili ita fabrefactum esset, ut quasi oppositum videretur, ambiguum est. Super arulam vero altaris, quam in medio ejus positam dicunt, per fenestram ab oriente struem lignorum asserunt, et super ligna carnes imponi assandas. Vel non erat ibi arula, sed super craticulam superpositam fiebat ignis, quod velle videtur Josephus in praedictis verbis. Aliis videtur, nec operimentum, nec fundum ipsum habuisse, sed parietes tantum terra repleri, secundum quod Dominus dixit: Altare de terra facietis mihi, in cujus arca superiori fiebat ignis, ubi cremanda imponebantur. Et de craticula altari superposita idem sentiunt . Arula vero subter quam craticula posita legitur, Hebraeus arunculam vocat, vel sulcum, quem in medio parietum altaris fuisse dicit, usque ad quem locum altitudo craticulae pertingebat.